OCTAVA

OCTAVA
OCTAVA
apud Martial. l. 10. Epigr. 48. v. 1.
Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
Et pilata redit, iamque subitque cohors:
quibusdam hora diei est,quâ mutabantur stationes; cum vel occupatissimis nona esset hora cenae: qui proin a pilis cohortem militum sic dictam hîc intelligunt. At alii pilatam sumunt, pro depilata et calva Isiacorum cohorte, qui circa hanc horam, postquam totum diem stipem emendicâssent, ad Iseum redeuntes, Deam suam componebant et templum claudebant. Eadem thermis destinata erat. Ita enim Poeta porro,
Temperat haec thermas ——
Vide supra, voce Nona Horologiorum. Sed et Octava, ae, aeterna requies; dies requiei caelestis, quae ideo sic dicitur, quod septem hi nostri mundani dies ad laborem pertinent, Dominusque noster in Octava die ad aeternam resurrexit requiem. Hepidanus in Annal. A. C. 978
Queis dederis partem (voluisti quum dare septem)
Nec non Octavam, ô Dee Sancte, tuam.
Et A. C. 1017.
Hartker in melius mutatur (ut opto) reclusus,
Dexter in Octava sit bone Christe tua.
Octavae dein dicuntur, quorundam festorum sequentiae, quibus dies Octava, institutione Ecclesiae Romanae non tantum honoranda est, sed et iteratis nonnullis sollennitatibus, quae in ipso Festo adhibentur, ornanda. Festum enim ipsum significare aiunt animae eius transmigrationem in caelos, cuius sit Festum: Octavam autem sequuturi corporis resurrectionem; quod tamen non omnibus Sanctis indultum est, ne ullus sic esset feriandi terminus in universo saeculo. Vide plures circa hoc subtilitates, apud Durandum Rational. Divin. offic. l. 7. c. 1. Festa, quae suis gaudent Octavis, in Ecclesia Anglicana Iuxta LL. Eduardi Confessoris c. 12. sunt
Coronationis Regiae, Natalis Domini, Paschatis et Pentecostes, haber Spelmannus Glossar. Archaeologico. Ἀπόλυσις Graecis, ut ex Basilio Seleuciensi l. 2. de S. Thecla c. 18. observatum a Viris doctis: quâ quidem voce etiam utuntur, pro fine cuiuscumque offi cii Ecclesiastici, ut pluribus it probatum Leo Allatius de Dominicis et Hebdomad. Graecorum c. 7. Apud Augustin. Serm. de Tempore 160. c. 1. Dominica in Octavis Paschae, Octava infantium dicitur: Hodie Octavae dicuntur infantium, revelanda sunt capita eorum, quod est indicium libertatis. Idem Serm. 11. de Diversis, qui inscribitur De Monitis baptizatorum: Vos qui baptizati estis et hodie completis sacramentum Octavarum vestrarum, infantes appellamini; quoniam regenerati estis et ad vitam aeternam renati estis ---- reddendi estis populis, miscendi estis plebi fidelium etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. et plura hanc in rem apud Macros Fratres in Hierolex. In Romano, quid sit Octava, vide L. ex praestatione. Cod. de vectigal. pars nempe octava, quae ex rebus venalibus, nomine vectigalis, Fisco praestabatur tempore Gratiani, Valentiniani et Theodosii Imperator. Hinc Octavarii, exactores dicti ab octava parte. Etiam Octavarium, l. 7. et 8. Cod de Vectigal. et l. 7. Cod. de Locato. Meminit eius quoque Anonymus de Miracul. SS. Cyri et Iohannis, Ὁ δὲ τὴν τῆς ὀκτάβης ἀρχὴν, τέλος τοῦτο, κατ᾿ ὀγδοάδα καθέςτηκεν, ἀδίκως μὲν συναγόμενον, ἐυσεβῶς δὲ διοικούμενον, ὃ ὁ υἱὸς Πρατέλους διήνυσεν. Vide Sueton. Caligul. c. 40. ubi, ex Gerulorum diurnis quaestibus partem eum octavam sibi vindicâsse, inter alia refert. In iure Hungarico, Octava est Conventus iurisdicundi 40. dierum, extra ferias, ante SS. Georgii et Michaelis festum octo diebus, Sambucus et Molnarus apud eundem Car. du Fresne ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • octavă — OCTÁVĂ, octave, s.f. Interval între două sunete ale gamei la distanţă de opt trepte. ♦ Strofă alcătuită din opt versuri endecasilabice, dintre care primele şase cu rimă încrucişată, iar ultimele două cu rimă împerecheată, folosită, mai ales în… …   Dicționar Român

  • octava — sustantivo femenino 1. Área: métrica Estrofa de ocho versos. octava real Estrofa de ocho versos endecasílabos con rima consonante, de tal manera que los seis primeros riman alternadamente y los dos últimos forman un pareado. octava rima Estrofa… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Octava — (ital.: Ottava) ist ein Titularbistum der römisch katholischen Kirche. Die in Nordafrika gelegene Stadt war ein alter römischer Bischofssitz, der im 7. Jahrhundert mit der islamischen Expansion unterging. Er lag in der römischen Provinz Numidien …   Deutsch Wikipedia

  • Octāva — (lat.), 1) vom Kaiser Caligula den Freigelassenen auferlegte Abgabe, 1/8 ihres Vermögens od. Verdienstes betragend; in der Folge auf andere römische Unterthanen ausgedehnt. Die Einnehmer: Octavarii; 2) (kathol. Kirchw.), der Inbegriff von acht… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Octāva — Octāva, s. Oktave …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • octava — лат. [окта/ва] octave фр. [окта/в], англ. [о/ктив] октава …   Словарь иностранных музыкальных терминов

  • octava — f. ☛ V. octavo …   Diccionario de la lengua española

  • Octava — (Del lat. octavus, octavo.) ► sustantivo femenino 1 POESÍA Composición poética de ocho versos endecasílabos. 2 MÚSICA Nota musical que está cinco tonos y dos semitonos por encima o por debajo de otra y tiene su mismo nombre. 3 MÚSICA Intervalo… …   Enciclopedia Universal

  • Octava — Representación en el pentagrama de una octava. Una octava interpretada por un instrumento de cuerda. Este artículo trata sobre música. Para la estrofa poética, véase octava real. Para otros usos de …   Wikipedia Español

  • octava — {{#}}{{LM O27825}}{{〓}} {{[}}octava{{]}} ‹oc·ta·va› {{《}}▍ s.f.{{》}} Véase {{O27827}}{{上}}octavo, octava{{下}} …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”